Salve Mater Misericordiae



                                                 





Salve Mater misericordiae,
Mater Dei, et mater veniae,
Mater spei, et mater gratiae,
Mater plena sanctae laetiae,
O Maria!

Salve decus humani generis,
Salve Virgo dignior ceteris,
Quae virgines omnes transgrederłs,
Et altius sedes in superis.
O Maria!
Salve Mater...

Salve felix Virgo puerpera!
Nam qui sedet in Patris dextera,
Caelum regens, terram et aethera,
Intra tua se clausit viscera,
O Maria!
Salve Mater...

Te creavit Pater ingenitus,
Obumbravit te Unigenitus,
Fecundavit te Sanctus Spiritus,
Tu es facta tota divinitus,
O Maria!
Salve Mater...

Te creavit Deus mirabilem,
Te respexit ancillam humilem,
Te quaesivit sponsam amabilem,
Tibi nunąuam fecit consimilem,
O Maria!
Salve Mater...

Te beatum laudare cupiunt
Omnes justi, sed non sufficiunt;
Multas laudes de te concipiunt,
Sed in illis prorsus deficiunt,
O Maria!
Salve Mater...

Esto, Mater, nostrum solatium;
Nostrum esto, tu Virgo, gaudium,
Et nos tandem post hoc exilium,
Laetos junge choris caelestium,
O Maria!
Salve Mater...